- TRIERARCHUS
- TRIERARCHUSin Rep. Atheniensi dicebatur, qui navem bellicam armamentaque navalia et eius generis alia, praebebat. Ulpianus, Τριήραρχός ἐςτιν ὁ ναῦν παρεχόμενος πολεμικην` καὶ οκεύη τῇ νηΐ καὶ ὅσα τοιαῦτα. Cui muneri obeundo ditissimi quique assignabantur, ut e Demosthene Grammatici docent. Atque olim Ναυκαρίαι dicebantur, erantque uniuscuiusque Tribus Ναυκαρίαι 12. quarum singulae navem unam instruebant, Pollux, l. 8. factumquealiquando, ut uniuscuiviusque Classis eslent viri sedeni, donec auctô numerô Tribus quaelibet 120. viros praebuit: Sic ut 10. Tribus, quot omnino tunc erant, praeberent 1200. viros. Hi centum viginti viri cuiusque Tribus in duas distribuebantur συμμορίας, quarum singulae erant virorum 60. censusque classium est harum a Nausinico Archonte an. 3. Olymp. 100. in quas distribuebantur inter adscitos cives, qui opibus pollebant plurimum. Postea, auctore Demosthene, quinque cligebantur Clasles quibus 300, ditissimorum numerus constaret, qui quotannis munera obirent, Ulpianus ad Olynthiacam 2. Ratio autem Trier archiarum subinde mutavit, ut constat ex eodem in Midian. ubi narrat, aliquando duos fuisle, qui navem instruerent, aliquando tres, aliquaudo sedecim; fuisse quoque, Demosthene rogante, triremium duarum unum Trierarchum. Et quidem de Trierarchis sedenis, unam instruentibus navem, Lexextat: Τοὺς Τριηράρχους καλεῖςθαι ἐπι την` τριήρη συνεκκαίδεκα εν τῶ εν τοῖς λόχοις συντελειῶν ὐπὸ εἴκοσι καὶ πέντε ἐτῶν εἰς τεσσαράκοντα ἐπὶ ἶσον τῇ χορηγίᾳ χρωμένων, Trierarchi sedeni, ad instruendam unam triremen seponuntur e manipulorum contributionibus, munusque obeunto ab anno aetatis vicesimo quinto ad quadragesimum usque, sumptusque ex aequo faciunto. Demosth. de Cor. Cum ante hanc legem, ubi primum in viros transcripti fuerant, munia publica obirent: atque etiam pupilli ipsi, in τὰς συμμορίας de suo collaturi conscriberentur, Demosthenes, contra Aphob. α. ubi etiam docet, eos, qui in reditibus haberent annuis 25. minas, contulisse εἰς την` συμμορίαν illarum partem quintam, nempe quingentas drachmas; atque ira pro hoc modulo maius vel minus. Tempus Trierarchiae legitimum Annus fuit, itaque cum bini erant Trierarchi, singuli sex menses in munere versabantur: Atque ita, cum sedeni essent, munus illud suum obibant annuum unusquisque κατὰ την` ἀναλογίαν ἐπι ἴσον τῇ χορηγίᾳ χρώμενος; quamquam accidebat saepe, ut Trierarchiam locarent, atque ita acceptô e. g. talentô, quanti locaverant, ipsum annuum munus obibant: et quia ipsi προετέλουν, a coereris, qui eiusdem essent συμμορίας, postea, quod impenderant, exigebant, ut dixit Demosthenes in Leptinea. Non longe vero post hic legem scripsit, quâ cavetur, ut unusquisque pro facultatum censu conferret: Trierarchi ad triremem instruendam deliguntor e facultatum censu: si maior sit decem talentis, pro census modo vel tres naves cum scapha instruunto: Eâdem proportione observatâ, tot eorum quorum census minor est alentis decem, una conserunto, quot simul dabunt censum decem talentorum. Quâ lege factum, ut plures pauperes tantum conferrent, quantum unus ditislimus multorum re familiari quasi in unum acervum collatâ. Vide Demosthenem, Orat. de Cor. Ad Trierarchiam vero obeundam vocare, et censum delectumque habere, Strategorum erat: unde quibus male vellent factum, vocatis et designatis,navemSaepe tritam, saepe fixam, saepe excussam malleo,praebebant. Vide Aristophanem, Equit. ubi habetur, annô 4. Olymp. 88. Praetore Athenis Stratocle, Trierarchos naves a Rep. accepisse, quas τῷ πληρώματι instruerent. Sed istud mutavit: Nam eô tempore, quô bini erant τριηραρχοῦντες, illi naves comparabant, armamentis et remigibus instruebant, atque militibus sive ἐπιβάταις stipendia numerabant, Demosth. in Midian. quare tunc accipiebant de publico in singulas triremes εἰς ἐπίπλουν 30. minas. Idem, de Cor. Postea vero, quando sedeni unam navem instruebant, Trierarchi solâ militabant nave, Res publica armamenta, nautas et omnia πληρώματα praebebat: quae illi, vel postquam rediislent, restituebant Reip. vel iis, qui sibi in obeundo hoc munere ex eadem succedebant clasle, tradebant. Quod si Trierarchus armamenta haec non restitueret, repetebat ab eo Trierarchus ex eadem Classe et Classis eiusdem Curator, ex Lege Periandri, cuius meminit Demosth. contra Euerg. et Mnesibol. Si vero is, qui armamenta debebat, denegaret aut moras necteret, in ius ad Exercitus navalis Praefectos et navalium Curatores, qui Iudices sortiebantur in his causis, vocabatur. Quod si omnino reddere nollet, Lege licebat post iudicium ab eo iam damnato pignora capere, Τὸν ὀφείλοντα τὰ οκἐυη τῇ πόλει, ἢ ὐποδιδόναι τὰ οκευη εἰ δὲ μὴ, ενεχυρα λήψεςθαι. Demosth. ubi supra. Cum finitum erat Trierarchiae tempus designati Trierarchi, qui aliis succedebant, postquam fuerant designati, ad naves abire tenebantur, ex lege, Τοὺς διαδόχους ἀπιέναι ἐπὶ τὰς ναῦς ὅταν καταςταθῶσι multâ iis, qui id praefinitô tempore non fecissent, irrogatâ. Itaque Strategi eos, ut navem susciperent, cogere solebant. Tandem Trierarchi, obiti a se muneris, sicut et reliqui Magistratus, rationes reddebant, ex Lege: τοὺς Τριηράρχους ὑπευθύνους εἶναι. Cum vero grave admodum esset onus τὸ λειτουργεῖν, neque omnes ferendo pares essent, succurrit Solon latâ περὶ τῶ ἀντιδόσεων Lege, cuius capita Latine sic habent: Qqotannis ad facultatum permutationem provocanto. Sepositus ad obeunda munera, classe suâ excedito, si quem se loc upletiorem vacantem ostenderit. Si is, qui designatus est, locupletiorem se esse fassus sit, in trecentos alterius locô refertor: Si neget, facultates inter se permutanto. Eius qui ad facultatum permutationem provocatus est, aedes obsignantor. Qui facultates inter se permutant, se indicaturos facultates suas iuranto his conceptis verbis: Indicabo facultates meas recte et iuste, exceptis tis, quae in argenti fodinis sunt, quas Leges immunes faciunt. Et Intra tres, ex quo iurarunt, dies facultates suas indicanto. Fiebat itaque ἀντίδοσις hôc modô: Si quis e trecentis, qui sepositi erant ad obeundas Trierarchias, sumptus tolerare non posset, Lege licebat eâ classe excedere, si quem se locupletiorem vacantem ostendisser. Qui si ditiorem se fateretur, in trecentos alterius locô referebatur; si negaret, per mutabant inter se facultates, isque qui citaverat alterum eius aedes obsignabat, ne qua inde alio exportarentur, quem morem ita graphice exponit πρὸς Φαίνιππον Demosthenes, ut in rem praesentem deducere videatur. His peractis, is, qui provocabat ad facultatum permutationem, ad sacra vocabateum, quem suô locô obire munera volebat: inter quae sacra ab utroque conceptis verbis iurabatur. Indicium autem facultatum suarum, intra tres, ex quo iuraverant, dies dabant, idque scriptô, ut docet Harpocration. Dabatur vero indicium Strategis, qui litigantibus sortiebantur Iudices, Demosthenes,loco laud. quemadmodum εν ταῖς χορηγίαις, quia maiores quibusdam Festis, quam aliis, sumptus fiebant, disceptebant Choragi, et c. Nec omittendum, cum maximum appud Atheinienses esset rei nauticae studium, ab antiquissimis tem poribus, inprimis vero, a quo rerum summae Themistocles praeesset, prius quidem Phalerô portu, postea Piraeeô fuisse usos, in quo ναυςτάθμῳ trecentarum navium habuêre classem. Thucyd. l. 2. senatumque Quingentorum quotannis novas naves aedificare fuisse ex Lege astrictum. Vide Sam. Peritum. Commentar. in LL. Atticas l. 3. tit. 1. et 2.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.